SPECILLATA Patina

SPECILLATA Patina
SPECILLATA Patina
apud Vopisc. in Probo, c. 4. ubi de muneribus hinc a Valeriano missis, patinam argenteam librarum decem specillatam, melius Specellata Salmasio, ex libro Palat. et veter. edit. nomen habuit a genere caelaturae, quod intus haberet crebra exsculpta specula vel specella, ad reddendas plures imagines. Plin. l. 33. c. 9. Quinetiam pocula ita figurantur exculptis intus crebris ceu speculis, ut vel uno intuente populus totidem imaginum fiat. Vide Salmas. ad Vopisc. cit. loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”